Aversus a Musis
·
Neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: “Eius, a quo sua virtus optime praedicaretur.” Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat…